라틴어 문장 검색

confugiendumque ad cucurbitas est, ante summa cute incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장11)
Si vero vulva exulcerata est, ceratum ex rosa fiet, ei recens suilla adeps et ex ovis album misceatur, idque adponatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장20)
Si vero sanguis, qui ex inferiore parte erumpere solet, is ex naribus eruperit, incisis inguinibus adponenda est cucurbita idque per tres vel quattuor menses tricesimo quoque die repetieris:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장27)
vel cerae et adipis suillae tantundem una liquandum, deinde his vinum miscendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장24)
cerae et adipis suillae, singulorum P. XXXVI;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장168)
spumae argenti, cerae, adipis suillae, singulorum P. XXVII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장181)
adipis suillae pars quarta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장186)
nam et avis et venatio et suilla elixa dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장279)
aut si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt et inlita linteolo superinicienda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장332)
qualis est ficus arida contusa, aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adiectae sint ante ex mulso decoctae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장194)
Inbecillissimam uero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 3:5)
Item firmior brassica et beta et porrum quam lactuca uel cucurbita uel asparagus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 5:3)
Inter domesticas uero quadrupedes leuissima suilla est, grauissima bubula.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 7:1)
uerna lactuca, urtica, malua, [cucumis,] cucurbita, ouum sorbile, portulaca, cocleae, palmulae;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 20장 1:3)
ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION